Encontrados 1216 resultados para: Mensura Promissa Terra
Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: (Liber Leviticus 25, 23)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: (Liber Leviticus 25, 42)
et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: (Liber Leviticus 25, 45)
Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti. (Liber Leviticus 25, 55)
Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)
et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. (Liber Leviticus 26, 4)
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)
Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. (Liber Leviticus 26, 20)
Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ. (Liber Leviticus 26, 33)