Encontrados 1216 resultados para: Mensura Promissa Terra
et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. (Liber Leviticus 18, 25)
Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. (Liber Leviticus 19, 29)
Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: (Liber Leviticus 19, 33)
sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)
Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. (Liber Leviticus 19, 35)
Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. (Liber Leviticus 19, 36)
Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20, 22)
Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta. (Liber Leviticus 20, 25)
Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. (Liber Leviticus 22, 24)
et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 33)
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 43)
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. (Liber Leviticus 25, 9)