Encontrados 65 resultados para: Melius

  • multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. (Liber Ecclesiastes 5, 4)

  • Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. (Liber Ecclesiastes 6, 9)

  • Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 2)

  • Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ; (Liber Ecclesiastes 7, 6)

  • Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)

  • Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)

  • Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. (Liber Ecclesiasticus 18, 16)

  • Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)

  • Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)

  • Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere. (Liber Ecclesiasticus 40, 29)

  • dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. (Liber Isaiae 56, 5)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina