Encontrados 65 resultados para: Melius

  • Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio. (Liber II Samuelis 18, 3)

  • Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim misericordiæ ejus sunt) quam in manus hominum. (Liber II Samuelis 24, 14)

  • Servi vero regis Syriæ dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos : sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. (Liber I Regum 20, 23)

  • Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. (Liber II Regum 5, 23)

  • Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. (Liber I Paralipomenon 21, 13)

  • Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur. (Liber Iudith 3, 2)

  • Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros. (Liber Iudith 7, 16)

  • Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. (Liber Iob 34, 4)

  • Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. (Liber Iob 34, 33)

  • Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas: (Liber Psalmorum 36, 16)

  • quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 59)

  • Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. (Liber Proverbiorum 15, 16)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina