Encontrados 60 resultados para: Malo
Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi: (Liber Psalmorum 36, 27)
Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus. (Liber Psalmorum 120, 7)
Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me. (Liber Psalmorum 139, 2)
Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
solus præstans, solus justus et omnipotens et æternus, qui liberas Israël de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos: (Liber II Maccabaeorum 1, 25)
Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo: (Liber Proverbiorum 3, 7)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. (Liber Proverbiorum 5, 14)
Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit. (Liber Proverbiorum 11, 15)
Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)
Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. (Liber Proverbiorum 12, 21)
Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. (Liber Proverbiorum 14, 16)