Encontrados 60 resultados para: Malo
Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. (Liber Exodus 5, 19)
et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 10)
Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. (Liber I Samuelis 25, 39)
Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. (Liber Iob 1, 1)
Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)
Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia. (Liber Iob 28, 28)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. (Liber Psalmorum 9, 27)
Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. (Liber Psalmorum 33, 14)
Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam. (Liber Psalmorum 33, 15)
Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: (Liber Psalmorum 36, 19)