Encontrados 34 resultados para: Lapide
Et pendebant ex omni parte tentoria aërii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. (Liber Esther 1, 6)
Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. (Liber Psalmorum 20, 4)
Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante. (Liber I Maccabaeorum 13, 27)
Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. (Liber Proverbiorum 8, 19)
Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. (Liber Sapientiae 11, 4)
In lapide luteo lapidatus est piger: et omnes loquentur super aspernationem illius. (Liber Ecclesiasticus 22, 1)
Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 29, 13)
quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso: (Liber Ecclesiasticus 50, 10)
Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis. (Liber Isaiae 30, 30)
et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno: (Liber Ieremiae 3, 9)
Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 22)
Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. (Prophetia Ezechielis 40, 17)
