Encontrados 233 resultados para: Judicio justitiam
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 21)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 40)
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 2)
Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 41)
Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 33)
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. (Evangelium secundum Lucam 10, 14)
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)