Encontrados 233 resultados para: Judicio justitiam

  • Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)

  • Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. (Prophetia Danielis 12, 3)

  • Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus. (Prophetia Osee 2, 19)

  • Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam cœpit abire post sordes. (Prophetia Osee 5, 11)

  • Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. (Prophetia Osee 10, 12)

  • qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis): (Prophetia Amos 5, 7)

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. (Prophetia Michaeae 6, 1)

  • Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. (Prophetia Michaeae 7, 9)

  • Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 5)

  • Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)

  • Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina