Encontrados 504 resultados para: Jesus

  • Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)

  • adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 3)

  • Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 22, 8)

  • Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)

  • quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. (Epistula ad Romanos 8, 34)

  • Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. (Epistula I ad Corinthios 3, 11)

  • nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)

  • Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, (Epistula I ad Corinthios 11, 23)

  • Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)

  • Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. (Epistula II ad Corinthios 1, 19)

  • Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)

  • O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina