Encontrados 504 resultados para: Jesus

  • Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 21, 14)

  • Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. (Evangelium secundum Ioannem 21, 15)

  • Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)

  • Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere. (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)

  • Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)

  • Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere (Actus Apostolorum 1, 1)

  • qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. (Actus Apostolorum 1, 11)

  • Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, (Actus Apostolorum 1, 21)

  • audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. (Actus Apostolorum 6, 14)

  • Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 9, 5)

  • Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. (Actus Apostolorum 9, 17)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina