Encontrados 106 resultados para: Istum

  • Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. (Liber Ieremiae 28, 15)

  • Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. (Liber Ieremiae 29, 10)

  • Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ. (Liber Ieremiae 29, 29)

  • Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: (Liber Ieremiae 32, 37)

  • Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. (Liber Ieremiae 32, 42)

  • Tollens ergo princeps militiæ Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum: (Liber Ieremiae 40, 2)

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum. (Liber Ieremiae 42, 18)

  • dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. (Liber Ieremiae 51, 62)

  • Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, (Liber Ieremiae 51, 63)

  • Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno: (Liber Baruch 1, 14)

  • Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. (Prophetia Zachariae 2, 4)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina