Encontrados 106 resultados para: Istum

  • Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. (Liber Exodus 33, 12)

  • Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, (Liber Numeri 14, 13)

  • Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. (Liber Numeri 14, 19)

  • quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? (Liber Numeri 20, 5)

  • At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. (Liber Numeri 21, 2)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. (Liber Numeri 27, 12)

  • Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra aquilonem: (Liber Deuteronomii 2, 3)

  • Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum. (Liber Deuteronomii 3, 25)

  • Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum. (Liber Deuteronomii 3, 27)

  • Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. (Liber Deuteronomii 3, 28)

  • Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. (Liber Deuteronomii 9, 7)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina