Encontrados 407 resultados para: In Conspectu
Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. (Liber I Paralipomenon 16, 37)
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)
Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. (Liber I Paralipomenon 19, 13)
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. (Liber II Paralipomenon 14, 2)
Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies. (Liber II Paralipomenon 20, 9)
Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 21, 6)
Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus: (Liber II Paralipomenon 22, 4)
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? (Liber II Paralipomenon 24, 20)
Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto. (Liber II Paralipomenon 25, 2)
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus, (Liber II Paralipomenon 28, 1)
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. (Liber II Paralipomenon 29, 2)
Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum. (Liber II Paralipomenon 29, 6)
