Encontrados 407 resultados para: In Conspectu
Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. (Liber II Regum 3, 18)
Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini. (Liber II Regum 8, 18)
Et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulavit. (Liber II Regum 13, 11)
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus, (Liber II Regum 16, 2)
Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant. (Liber II Regum 17, 8)
Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. (Liber II Regum 17, 18)
et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber II Regum 19, 15)
Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 2)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. (Liber II Regum 21, 20)
Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ. (Liber II Regum 25, 29)
dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere&nbsnbsp;: hæc fecerunt tres robustissimi. (Liber I Paralipomenon 11, 19)
Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)
