Encontrados 459 resultados para: Ille
Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 13)
Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 30)
Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 12)
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)
At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 12)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 70)
