Encontrados 459 resultados para: Ille
Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. (Prophetia Ezechielis 10, 6)
et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: (Prophetia Ezechielis 33, 3)
audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. (Prophetia Ezechielis 33, 4)
Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 6)
et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur. (Prophetia Ezechielis 33, 15)
Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. (Prophetia Ezechielis 38, 17)
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 13)
At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 2)
At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 11)
Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)
