Encontrados 136 resultados para: Gratiam

  • Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me? (Actus Apostolorum 25, 9)

  • per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, (Epistula ad Romanos 1, 5)

  • Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, (Epistula ad Romanos 3, 24)

  • Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. (Epistula ad Romanos 4, 4)

  • Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum (Epistula ad Romanos 4, 16)

  • per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)

  • Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, (Epistula ad Romanos 12, 6)

  • Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, (Epistula ad Romanos 15, 15)

  • Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. (Epistula I ad Corinthios 3, 10)

  • numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? (Epistula I ad Corinthios 12, 30)

  • Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. (Epistula I ad Corinthios 16, 3)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina