Encontrados 136 resultados para: Gratiam

  • Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus. (Prophetia Zachariae 4, 7)

  • Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)

  • Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? (Evangelium secundum Lucam 17, 9)

  • Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: (Evangelium secundum Ioannem 1, 16)

  • collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)

  • et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)

  • qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. (Actus Apostolorum 7, 46)

  • Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)

  • Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: (Actus Apostolorum 11, 23)

  • sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. (Actus Apostolorum 15, 11)

  • Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. (Actus Apostolorum 24, 27)

  • postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. (Actus Apostolorum 25, 3)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina