Encontrados 205 resultados para: Generatio Mala
Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat. (Liber Ecclesiastes 1, 4)
Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)
et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. (Liber Ecclesiastes 4, 3)
Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 10)
Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea. (Canticum Canticorum 7, 12)
O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)
Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)
Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)
Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent. (Liber Sapientiae 18, 19)
Noli facere mala, et non te apprehendent: (Liber Ecclesiasticus 7, 1)
