Encontrados 205 resultados para: Generatio Mala
Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. (Liber Deuteronomii 31, 21)
Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)
Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. (Liber Deuteronomii 32, 5)
Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)
Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. (Liber Deuteronomii 32, 23)
Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël. (Liber Iudicum 2, 10)
Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos: faciam enim vobis mala. (Liber Iudicum 15, 3)
dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. (Liber I Samuelis 24, 18)
Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israël: erit igitur mihi servus sempiternus. (Liber I Samuelis 27, 12)
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. (Liber II Samuelis 16, 8)
Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens. (Liber II Samuelis 19, 7)
sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum : (Liber I Regum 14, 9)
