Encontrados 69 resultados para: Fidelis

  • Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes: (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)

  • Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? (Liber I Samuelis 22, 14)

  • Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. (Liber II Samuelis 7, 16)

  • Cui dicebat Tobias : Tace, et noli turbari : sanus est filius noster : satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. (Liber Thobis 10, 6)

  • Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis. (Liber Psalmorum 88, 38)

  • Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 144, 13)

  • Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? (Liber I Maccabaeorum 2, 52)

  • et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis: (Liber I Maccabaeorum 14, 41)

  • Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. (Liber Proverbiorum 11, 13)

  • Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. (Liber Proverbiorum 11, 18)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina