Encontrados 69 resultados para: Fidelis

  • Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. (Evangelium secundum Lucam 16, 10)

  • Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)

  • Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)

  • Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. (Actus Apostolorum 16, 1)

  • Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)

  • Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. (Epistula I ad Corinthios 4, 2)

  • Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)

  • Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: (Epistula I ad Corinthios 7, 13)

  • De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. (Epistula I ad Corinthios 10, 13)

  • Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. (Epistula II ad Corinthios 1, 18)

  • Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: (Epistula ad Ephesios 6, 21)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina