Encontrados 45 resultados para: Faciemus
Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israël? Responderuntque Gethæi: Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël. (Liber I Samuelis 5, 8)
Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt: (Liber I Samuelis 6, 2)
Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus? (Liber II Regum 6, 15)
Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus: quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac. (Liber II Regum 10, 5)
Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quæremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram. (Liber Nehemiae 5, 12)
Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas ? (Liber Nehemiae 13, 27)
Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba quæ locuti estis. (Liber Iudith 7, 25)
Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi? (Liber Iudith 12, 3)
In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. (Liber Psalmorum 59, 14)
In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. (Liber Psalmorum 107, 14)
Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 34)
et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? (Liber I Maccabaeorum 3, 50)