Encontrados 4228 resultados para: Fé
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. (Actus Apostolorum 3, 17)
Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? (Actus Apostolorum 4, 7)
Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, (Actus Apostolorum 4, 15)
dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. (Actus Apostolorum 4, 16)
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: (Actus Apostolorum 4, 24)
Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, (Actus Apostolorum 4, 34)
et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. (Actus Apostolorum 5, 2)
Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. (Actus Apostolorum 5, 6)
Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. (Actus Apostolorum 5, 9)
Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. (Actus Apostolorum 5, 10)
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. (Actus Apostolorum 5, 16)
Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. (Actus Apostolorum 5, 37)