Encontrados 4228 resultados para: Fé
Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere (Actus Apostolorum 1, 1)
In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): (Actus Apostolorum 1, 15)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. (Actus Apostolorum 2, 20)
Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. (Actus Apostolorum 2, 24)
quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 27)
Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua. (Actus Apostolorum 2, 28)
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 31)
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Actus Apostolorum 2, 36)
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)
auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)