Encontrados 6596 resultados para: Eum
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. (Liber Psalmorum 21, 9)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)
Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. (Liber Psalmorum 21, 24)
Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. (Liber Psalmorum 21, 25)
Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. (Liber Psalmorum 21, 26)
Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 21, 27)
Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi. (Liber Psalmorum 21, 31)
Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est ! (Liber Psalmorum 22, 5)
Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. (Liber Psalmorum 23, 2)
Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. (Liber Psalmorum 23, 6)
Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. (Liber Psalmorum 24, 14)
Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. (Liber Psalmorum 24, 18)