Encontrados 946 resultados para: Erit
Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum. (Prophetia Ezechielis 19, 14)
quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 21, 13)
Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 21, 32)
Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)
Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 24)
Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. (Prophetia Ezechielis 29, 9)
Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus. (Prophetia Ezechielis 29, 15)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti: et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius, (Prophetia Ezechielis 29, 19)
quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis: tempus gentium erit. (Prophetia Ezechielis 30, 3)
Et veniet gladius in Ægyptum, et erit pavor in Æthiopia, cum ceciderint vulnerati in Ægypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. (Prophetia Ezechielis 30, 4)
In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam: et erit pavor in eis in die Ægypti, quia absque dubio veniet. (Prophetia Ezechielis 30, 9)
Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Ægypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)
