Encontrados 946 resultados para: Erit
Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël: (Prophetia Ezechielis 12, 24)
Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus: (Prophetia Ezechielis 13, 9)
Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem. (Prophetia Ezechielis 13, 11)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem. (Prophetia Ezechielis 13, 13)
Et portabunt iniquitatem suam: juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetæ erit: (Prophetia Ezechielis 14, 10)
Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? (Prophetia Ezechielis 15, 4)
Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. (Prophetia Ezechielis 16, 34)
In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit: (Prophetia Ezechielis 17, 23)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël. (Prophetia Ezechielis 18, 3)
ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit. (Prophetia Ezechielis 18, 13)
Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)
Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. (Prophetia Ezechielis 18, 30)
