Encontrados 1007 resultados para: Ecce
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)
Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 38)
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
Ecce prædixi vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 25)
Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 26)
