Encontrados 1007 resultados para: Ecce
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)
Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)
Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 41)
Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 46)
Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)
Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 3)
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 3)
