Encontrados 674 resultados para: Dux
Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis, (Liber Baruch 2, 9)
Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste: (Liber Baruch 2, 11)
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt: (Liber Baruch 2, 14)
Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? (Liber Baruch 3, 29)
Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)
Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus. (Liber Baruch 4, 10)
Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. (Liber Baruch 4, 14)
Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, (Liber Baruch 4, 15)
qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. (Liber Baruch 4, 16)
qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Baruch 4, 18)
Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. (Liber Baruch 4, 27)
qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. (Liber Baruch 4, 29)
