Mosaico decorativo

Encontrados 674 resultados para: Dux

  • Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt ; obliti sunt cubilis sui. (Liber Ieremiae 50, 6)

  • Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 51, 16)

  • Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia. (Liber Ieremiae 52, 9)

  • Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus. (Liber Ieremiae 52, 11)

  • Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha: (Liber Ieremiae 52, 26)

  • Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. (Liber Ieremiae 52, 31)

  • Sin. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)

  • Aleph. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. (Lamentationes 3, 2)

  • Phe. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei. (Lamentationes 3, 48)

  • posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terræ, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem. (Liber Baruch 1, 9)

  • A die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius: (Liber Baruch 1, 19)

  • et adhæserunt nobis multa mala et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Ægypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die. (Liber Baruch 1, 20)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina