Encontrados 584 resultados para: Domus
Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia. (Liber I Paralipomenon 23, 4)
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 24)
Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. (Liber I Paralipomenon 23, 28)
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. (Liber I Paralipomenon 25, 6)
Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. (Liber I Paralipomenon 26, 15)
Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. (Liber I Paralipomenon 26, 20)
Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 22)
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, (Liber I Paralipomenon 28, 11)
necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum, (Liber I Paralipomenon 28, 12)
divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 13)
Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 20)
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua. (Liber I Paralipomenon 28, 21)
