Encontrados 584 resultados para: Domus
Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. (Liber II Regum 19, 2)
Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus. (Liber II Regum 21, 13)
Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo. (Liber II Regum 21, 18)
deturque fabris per præpositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi: (Liber II Regum 22, 5)
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini. (Liber II Regum 24, 13)
Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai: (Liber I Paralipomenon 2, 54)
cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. (Liber I Paralipomenon 2, 55)
Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. (Liber I Paralipomenon 4, 21)
Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 5, 15)
Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 5, 24)
Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: (Liber I Paralipomenon 6, 31)
Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. (Liber I Paralipomenon 6, 48)
