Encontrados 2409 resultados para: Domus Domini
dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. (Liber Numeri 12, 6)
Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël. (Liber Numeri 14, 10)
Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: (Liber Numeri 14, 17)
Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. (Liber Numeri 14, 21)
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. (Liber Numeri 14, 37)
Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? (Liber Numeri 14, 41)
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)
verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. (Liber Numeri 15, 31)
quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, (Liber Numeri 15, 39)
sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. (Liber Numeri 15, 40)
Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? (Liber Numeri 16, 3)
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. (Liber Numeri 16, 19)
