Encontrados 2409 resultados para: Domus Domini
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)
quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. (Liber Numeri 9, 20)
Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)
Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Numeri 10, 13)
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)
Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. (Liber Numeri 10, 34)
Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)
Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. (Liber Numeri 11, 3)
Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)
Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. (Liber Numeri 11, 23)
Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)
Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. (Liber Numeri 11, 33)
