Mosaico decorativo

Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus

  • Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 6)

  • et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 13)

  • Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. (Liber I Paralipomenon 19, 13)

  • Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? (Liber I Paralipomenon 21, 3)

  • Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens: (Liber I Paralipomenon 21, 9)

  • Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. (Liber I Paralipomenon 21, 10)

  • Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dominus: Elige, quod volueris: (Liber I Paralipomenon 21, 11)

  • Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. (Liber I Paralipomenon 21, 14)

  • Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. (Liber I Paralipomenon 21, 15)

  • Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. (Liber I Paralipomenon 21, 17)

  • Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens præbebo. (Liber I Paralipomenon 21, 23)

  • Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. (Liber I Paralipomenon 21, 27)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina