Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus
Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber I Paralipomenon 14, 15)
Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. (Liber I Paralipomenon 14, 16)
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. (Liber I Paralipomenon 14, 17)
Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 15, 2)
ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus. (Liber I Paralipomenon 15, 13)
Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 14)
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos. (Liber I Paralipomenon 16, 25)
Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)
Lætentur cæli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit. (Liber I Paralipomenon 16, 31)
Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exsultemus in carminibus tuis. (Liber I Paralipomenon 16, 35)
Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino. (Liber I Paralipomenon 16, 36)