Encontrados 1152 resultados para: Domino
Vau. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. (Lamentationes 3, 18)
Mem. Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente? (Lamentationes 3, 37)
Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)
et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem: (Liber Baruch 1, 15)
et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius. (Liber Baruch 2, 5)
Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc: (Liber Baruch 2, 6)
Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino: (Liber Baruch 2, 17)
sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino. (Liber Baruch 2, 18)
Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. (Prophetia Ezechielis 33, 30)
Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Hæc est mensa coram Domino. (Prophetia Ezechielis 41, 22)
Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino. (Prophetia Ezechielis 43, 24)