Encontrados 1152 resultados para: Domino
In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 26, 1)
In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 27, 1)
Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem. (Liber Ieremiae 27, 18)
Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 30, 1)
sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. (Liber Ieremiae 30, 9)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. (Liber Ieremiae 31, 38)
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. (Liber Ieremiae 32, 1)
vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem, prædicans (Liber Ieremiae 34, 8)
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 34, 12)
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: (Liber Ieremiae 35, 1)