Encontrados 8719 resultados para: Dom
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. (Liber Numeri 30, 13)
Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo. (Liber Numeri 30, 17)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 31, 1)
Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. (Liber Numeri 31, 3)
nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? (Liber Numeri 31, 16)
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31, 21)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 31, 25)
Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, (Liber Numeri 31, 28)
et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. (Liber Numeri 31, 29)
Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. (Liber Numeri 31, 30)
Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus. (Liber Numeri 31, 31)
e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque: (Liber Numeri 31, 37)