Encontrados 8719 resultados para: Dom
præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. (Liber Numeri 29, 6)
Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 29, 8)
Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. (Liber Numeri 29, 12)
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: (Liber Numeri 29, 13)
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 29, 36)
Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. (Liber Numeri 29, 39)
Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. (Liber Numeri 30, 1)
Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus: (Liber Numeri 30, 2)
Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30, 3)
Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: (Liber Numeri 30, 4)
Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. (Liber Numeri 30, 9)
Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, (Liber Numeri 30, 11)