Encontrados 74 resultados para: Dicebant
Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 65)
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. (Evangelium secundum Lucam 24, 10)
Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? (Evangelium secundum Ioannem 4, 33)
Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 10)
Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? (Evangelium secundum Ioannem 7, 11)
Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. (Evangelium secundum Ioannem 7, 12)
Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? (Evangelium secundum Ioannem 7, 25)
De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)
Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)