Encontrados 74 resultados para: Dicebant
Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 5)
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 41)
Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 47)
Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 49)
Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? (Evangelium secundum Marcum 2, 16)
Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? (Evangelium secundum Marcum 2, 24)
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. (Evangelium secundum Marcum 3, 21)
Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. (Evangelium secundum Marcum 3, 22)
Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 30)
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? (Evangelium secundum Marcum 5, 31)