Mosaico decorativo

Encontrados 965 resultados para: David

  • Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem. (Liber I Paralipomenon 13, 11)

  • et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi. (Liber I Paralipomenon 13, 13)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. (Liber I Paralipomenon 14, 1)

  • Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. (Liber I Paralipomenon 14, 2)

  • Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. (Liber I Paralipomenon 14, 3)

  • Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua. (Liber I Paralipomenon 14, 10)

  • Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. (Liber I Paralipomenon 14, 11)

  • Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. (Liber I Paralipomenon 14, 12)

  • Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. (Liber I Paralipomenon 14, 14)

  • Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. (Liber I Paralipomenon 14, 17)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina