Encontrados 965 resultados para: David
Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. (Liber I Paralipomenon 11, 10)
Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 11, 15)
Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. (Liber I Paralipomenon 11, 16)
Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta ! (Liber I Paralipomenon 11, 17)
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, (Liber I Paralipomenon 11, 18)
inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. (Liber I Paralipomenon 11, 25)
Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, (Liber I Paralipomenon 12, 1)
Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus: (Liber I Paralipomenon 12, 8)
Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David. (Liber I Paralipomenon 12, 16)
Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet. (Liber I Paralipomenon 12, 17)
