Encontrados 32 resultados para: Custodi

  • Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. (Liber Genesis 42, 17)

  • Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. (Liber Exodus 12, 24)

  • Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. (Liber Numeri 3, 32)

  • Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, (Liber Deuteronomii 4, 9)

  • Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi: (Liber Deuteronomii 6, 17)

  • Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias. (Liber Deuteronomii 7, 11)

  • Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. (Liber I Samuelis 17, 20)

  • Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus egressus est ad præliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. (Liber I Regum 20, 39)

  • Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiæ, (Liber Nehemiae 12, 38)

  • A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me (Liber Psalmorum 16, 8)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina