Encontrados 124 resultados para: Cordis

  • cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël : si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, (Liber I Regum 8, 38)

  • Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, (Liber I Regum 9, 4)

  • Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: (Liber II Regum 12, 4)

  • Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. (Liber I Paralipomenon 29, 17)

  • Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. (Liber Thobis 6, 8)

  • Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. (Liber Iudith 10, 8)

  • Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua: (Liber Psalmorum 9, 38)

  • Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus. (Liber Psalmorum 18, 15)

  • Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. (Liber Psalmorum 20, 3)

  • Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me. (Liber Psalmorum 24, 17)

  • Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 32, 11)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina