Encontrados 61 resultados para: Auxilium

  • Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum: (Liber II Maccabaeorum 15, 7)

  • Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, (Liber Isaiae 10, 3)

  • Et dicet habitator insulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos? (Liber Isaiae 20, 6)

  • qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti ! (Liber Isaiae 30, 2)

  • Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. (Liber Isaiae 30, 5)

  • Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! (Liber Isaiae 31, 1)

  • Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. (Liber Isaiae 31, 2)

  • Ægyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)

  • Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum: (Liber Ieremiae 37, 6)

  • Ain. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat. (Lamentationes 4, 17)

  • aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent. (Liber Baruch 6, 57)

  • Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum. (Prophetia Osee 13, 9)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina